Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/93

Haec pagina emendata est
89
De Dieu


nolui loqui, nisi de re nobis quam clarissime percepta, de ipsa scilicet intellectione, qua nihil nobis clarius percipitur. Nihil enim intelligere possumus, quod ad perfectiorem intellectionis cognitionem non conducat.

PROPOSITIO XXXII

Voluntas non potest vocari causa libera, sed tantum necessaria.

DEMONSTRATIO

Voluntas certus tantum cogitandi modus est, sicuti intellectus ; adeoque (per Prop. 28) unaquæque volitio non potest existere, neque ad operandum determinari, nisi ab alia causa determinetur, et hæc rursus ab alia,