Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/92

Haec pagina emendata est
88
éthique


DEMONSTRATIO

Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam cogitationem, sed certum tantum modum cogitandi, qui modus ab aliis, scilicet cupiditate, amore, etc., differt, adeoque (per Defin. 5) per absolutam cogitationem concipi debet ; nempe (per. Prop. 15 et Defin. 6) per aliquod Dei attributum, quod æternam et infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi debet, ut sine ipso nec esse nec concipi possit ; ac propterea (per Schol. Prop. 29) ad Naturam Naturatam, non vero Naturantem referri debet, ut etiam reliqui modi cogitandi. Q. E. D.

SCHOLIUM

Ratio, cur hic loquar de intellectu actu, non est, quia concedo, ullum dari intellectum potentia ; sed, quia omnem confusionem vitare cupio,