Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/90

Haec pagina emendata est
86
éthique


et quid per Naturam Naturatam intelligendum sit, explicare volo, vel potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare existimo, nempe, quod per Naturam Naturantem nobis intelligendum est id, quod in se est et per se concipitur, sive talia substantiae attributa, quæ æternam et infinitam essentiam exprimunt, hoc est (per Coroll. 1 Prop. 14 et Coroll. 2 Prop. 17), Deus quatenus ut causa libera consideratur. Per Naturam Naturatam autem intelligo id omne, quod ex necessitate Dei naturæ, sive uniuscu jusque Dei attributorum sequitur, hoc est omnes Dei attributorum modos, quatenus considerantur ut res, quæ in Deo sunt, et quæ sine Deo nec esse nec concipi possunt.

PROPOSITIO XXX

Intellectus, actu finitus aut actu infinitus, Dei attributa Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud.