Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/89

Haec pagina emendata est
85
De Dieu


absolute (per Prop. 21), vel quatenus certo modo ad agendum determinata consideratur (per Prop. 27). Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus simpliciter existunt (per Coroll. Prop. 24), sed etiam (per Prop. 26) quatenus ad aliquid operandum determinati considerantur. Quod si a Deo (per eand. Prop.) determinati non sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos determinent ; et contra (per Prop. 27) si a Deo determinati sint, impossibile, non vero contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare omnia ex necessitate divinæ naturæ determinata sunt, non tantum ad existendum, sed etiam ad certo modo existendum et operandum, nullumque datur contingens. Q. E. D.

SCHOLIUM

Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per Naturam Naturantem,