Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/88

Haec pagina emendata est
84
éthique


Nam per causam remotam talem intelligimus, quæ cum effectu nullo modo conjuncta est. At omnia, quae sunt, in Deo sunt, et a Deo ita dependent, ut sine ipso nec esse nec concipi possint.

PROPOSITIO XXIX

In rerum natura nullum datur contingens ; sed omnia ex necessitate divinæ naturæ determinata sunt ad certo modo existendum et operandum.

DEMONSTRATIO

Quicquid est, in Deo est (per Prop. 15) : Deus autem non potest dici res contingens : Nam (per Prop. 11) necessario, non vero contingenter existit. Modi deinde divinæ naturæ ex eadem etiam necessario, non vero contingenter secuti sunt (per Prop. 16), idque vel quatenus divina natura