Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/87

Haec pagina emendata est
83
De Dieu


minatam habet existentiam, et rursus haec ultima (per eandem rationem) ab alia, et sic semper (per eandem rationem) in infinitum. Q. E. D.

SCHOLIUM

Cum quædam a Deo immediate produci debuerunt, videlicet ea, quæ ex absoluta ejus natura necessario sequuntur, mediantibus his primis quæ tamen sine Deo nec esse nec concipi possunt ; hinc sequitur : 1° quod Deus sit rerum immediate ab ipso productarum causa absolute proxima ; non vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectus sine sua causa nec esse nec concipi possunt (per Prop. 15 et Coroll. Prop. 24). Sequitur : 2° quod Deus non potest proprie dici causa esse remota rerum singularium, nisi forte ea de causa, ut scilicet has ab iis, quas immediate produxit, vel potius quæ ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus,