Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/86

Haec pagina emendata est
82
éthique


est et determinatam habet existentiam, ab absoluta natura alicujus Dei attributi produci non potuit : quicquid enim ex absoluta natura alicujus Dei attributi sequitur, id infinitum et æternum est (per Prop. 21). Debuit ergo ex Deo, vel aliquo ejus attributo sequi, quatenus aliquo modo affectum consideratur ; præter enim substantiam et modos nil datur (per Axiom. 1 et Defin. 3 et 5) ; et modi (per Coroll. Prop. 25) nihil sunt nisi Dei attributorum affectiones. At ex Deo, vel aliquo ejus attributo, quatenus affectum est modificatione, quæ æterna et infinita est, sequi etiam non potuit (per Prop. 22). Debuit ergo sequi, vel ad existendum et operandum determînari, a Deo vel aliquo ejus attributo, quatenus modificatum est modificatione quæ finita est et determinatam habet existentiam. Quod erat primum. Deinde hæc rursus causa, sive hic modus (per eandem rationem qua primam partem hujus jamjam demonstravimus) debuit etiam determinari ab alia, quæ etiam finita est et deter-