Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/83

Haec pagina emendata est
79
De Dieu


COROLLARIUM

Res particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones, sive modi, quibus Dei attributa certo et determinato modo exprimuntur. Demonstratio patet ex Propositione 15 et Definitione 5.

PROPOSITIO XXVI

Res, quæ ad aliquid operandum determinata est, a Deo necessario fuit determinata ; et, quæ a Deo non est determinata, non potest se ipsam ad operandum determinare.

DEMONSTRATIO

Id, per quod res determinatæ ad aliquid operandum dicuntur, necessario quid positivum est (ut per se notum) ; adeoque tam ejus essentiæ