Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/79

Haec pagina emendata est
75
De Dieu


PROPOSITIO XXIII

Omnis modus, qui et necessario et infinitus existit, necessario sequi debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei, vel ex aliquo attributo modificato modificatione, quæ et necessario et infinita existit.

DEMONSTRATIO

Modus enim in alio est, per quod concipi debet (per Defin. 5), hoc est (per Prop. 15), in solo Deo est, et per solum Deum concipi potest. Si ergo modus concipitur necessario existere, et infinitus esse, utrumque hoc debet necessario concludi sive percipi per aliquod Dei attributum, quatenus idem concipitur infinitatem et necessitatem existentiæ, sive (quod per Defin. 8 idem est) æternitatem exprimere, hoc est (per Defin. 6