Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/78

Haec pagina emendata est
74
éthique


luta natura alicujus attributi Dei sequitur, non potest determinatam habere durationem ; sed per idem attributum æternum est. Quod erat secundum. Nota, hoc idem esse affirmandum de quacunque re, quæ in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.

PROPOSITIO XXII

Quicquid ex aliquo Dei attributo, quatenus modificatum est tali modificatione, quæ et necessario et infinita per idem existit, sequitur, debet quoque et necessario et infinitum existere.

DEMONSTRATIO

Hujus Propositionis demonstratio procedit eodem modo ac demonstratio præcedentis.