Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/76

Haec pagina emendata est
72
éthique


buto ex ipsius absoluta natura sequi, quod finitum sit, et determinatam habeat existentiam sive durationem, ex. gr. ideam Dei in cogitatione. At cogitatio, quandoquidem Dei attributum supponitur, est necessario (per Prop. 11) sua natura infinita. Verum, quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur. At (per Defin. 2) finita concipi non potest nisi per ipsam cogitationem determinetur. Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit ; eatenus enim finita supponitur esse. Ergo per cogitationem, quatenus ideam Dei non constituit ; quæ tamen (per Prop. 11) necessario existere debet. Datur igitur cogitatio non constituens ideam Dei, ac propterea ex ejus natura, quatenus est absoluta cogitatio, non sequitur necessario idea Dei. (Concipitur enim ideam Dei constituens et non constituens.) Quod est contra hypothesin. Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid (perinde est, quicquid sumatur, quandoquidem demonstratio universalis est) in aliquo Dei attributo ex ne-