Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/75

Haec pagina emendata est
71
De Dieu


COROLLARIUM II

Sequitur : II°, Deum, sive omnia Dei attributa esse immutabilia. Nam si ratione existentiæ mutarentur, deberent etiam (per Prop. præced.) ratione essentiæ mutari, hoc est (ut per se notum) ex veris falsa fieri, quod est absurdum.

PROPOSITIO XXI

Omnia quæ ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur, semper et infinita existere debuerunt, sive per idem attributum æterna et infinita sunt.

DEMONSTRATIO

Concipe, si fieri potest (siquidem neges), aliquid in alique Dei attri-