Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/73

Haec pagina emendata est
69
De Dieu


quod (per Defin. 4) divinæ substantiæ essentiam exprimit, hoc est id, quod ad substantiam pertinet : id ipsum, inquam, ipsa attributa involvere debent. Atqui ad naturam substantiæ (ut jam ex Prop. 7 demonstravi) pertinet æternitas ; ergo unumquodque attributorum æternitatem involvere debet, adeoque omnia sunt æterna. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hæc Propositio quam clarissime etiam patet ex modo, quo (Prop. 11) Dei existentiam demonstravi ; ex ea, inquam, demonstratione constat, Dei existentiam, sicut ejus essentiam, æternam esse veritatem. Deinde (Prop. 19 Principiorum Cartesii) alio etiam modo Dei æternitatem demonstravi, nec opus est eum hic repetere.