Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/71

Haec pagina emendata est
67
De Dieu


tiæ alicujus effectus est causa, a tali effectu differre debet, tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ. Atqui Dei intellectus est et essentiæ et existentiæ nostri intellectus causa : ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere concipitur, a nostro intellectu tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ differt, nec in ulla re, præterquam in nomine, cum eo convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo proceditur, ut facile unusquisque videre potest.

PROPOSITIO XVIII

Deus est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.

DEMONSTRATIO

Omnia quæ sunt, in Deo sunt et per Deum concipi debent (per Prop. 15) ; adeoque (per Coroll. 1 Prop. 16 hujus) Deus rerum, quæ in ipso sunt, est