Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/70

Haec pagina emendata est
66
éthique


tive. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam constituere concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiæ quam earum existentiæ ; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum, qui Dei intellectum, voluntatem, et potentiam unum et idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiæ quam earum existentiæ, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiæ quam ratione existentiæ. Nam causatum differt a sua causa præcise in eo, quod a causa habet. Ex. gr. homo est causa existentiæ non vero essentiæ alterius hominis ; est enim hæc æterna veritas : et ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt ; in existendo autem differre debent ; et propterea, si unius existentia pereat, non ideo alterius peribit ; sed si unius essentia destrui posset et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res, quæ et essentiæ et existen-