Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/69

Haec pagina emendata est
65
De Dieu


extendit, quo absurdius, aut Dei omnipotentiæ magis repugnans, non video quid fingi possit. Porro, ut de intellectu et voluntate, quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam : si ad æternam Dei essentiam intellectus scilicet et voluntas pertinent, aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam quod vulgo solent homines. Nam intellectus et voluntas, qui Dei essentiam constituerent, a nostro intellectu et voluntate toto cœlo differre deberent, nec in ulla re, præterquam in nomine, convenire possent ; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt canis, signum cœleste, et canis, animal latrans. Quod sic demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit, uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul natura esse cum rebus intellectis, quando quidem Deus omnibus rebus prior est causalitate (per Coroll. 1 Prop. 16) ; sed contra veritas et formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu existit objec-