Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/664

Haec pagina emendata est
660
éthique


contra sapiens, quatenus ut talis consideratur, vix animo movetur, sed sui et Dei et rerum æterna quadam necessitate conscius, nunquam esse desinit, sed semper vera animi acquiescentia potitur. Si jam via, quam ad hæc ducere ostendi, perardua videatur, inveniri tamen potest. Et sane arduum debet esse, quod adeo raro reperitur. Qui enim posset fieri, si salus in promptu esset, et sine magno labore reperiri posset, ut ab omnibus fere negligeretur ? Sed omnia præclara tam difficilia quam rara sunt.


FINIS