Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/663

Haec pagina emendata est
659
de la liberté de l’homme


(per Coroll. Prop. 3 hujus), eo majorem in affectus habet potentiam, et (per Prop. 38 hujus) eo minus ab affectibus qui mali sunt, patitur ; atque adeo ex eo, quod Mens hoc Amore divino seu Beatitudine gaudet, potestatem habet libidines coercendi. Et quia humana potentia ad coercendos affectus in solo intellectu consistit, ergo nemo beatitudine gaudet, quia affectus coercuit, sed contra potestas libidines coercendi ex ipsa beatitudine oritur. Q. E. D.

SCHOLIUM

His omnia, quæ de Mentis in affectus potentia, quæque de Mentis Libertate ostendere volueram, absolvi. Ex quibus apparet, quantum Sapiens polleat, potiorque sit ignaro, qui sola libidine agitur. Ignarus enim, præterquam quod[1] a causis externis multis modis agitatur, nec unquam vera animi acquiescentia potitur, vivit præterea sui et Dei et rerum quasi inscius, et simulac pati desinit, simul etiam esse desinit. Cum

  1. L'addition de quod paraît nécessaire.