Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/661

Haec pagina emendata est
657
de la liberté de l’homme


hac Spe sola, sed etiam et præcipue Metu ne diris scilicet suppliciis post mortem puniantur, inducuntur, ut ex legis divinæ præscripto, quantum eorum fert tenuitas et impotens animus, vivant. Et nisi hæc Spes et Metus hominibus inessent, at contra si crederent, Mentes cum Corpore interire, nec restare miseris, Pietatis onere confectis, vivere longius ; ad ingenium redirent, et ex libidine omnia moderari, et fortunæ potius quam sibi parere vellent. Quæ mihi non minus absurda videntur, quam si quis, propterea quod non credit, se posse bonis alimentis Corpus in æternum nutrire, venenis potius et lethiferis se exsaturare vellet ; vel, quia videt Mentem non esse æternam seu immortalem, ideo amens mavult esse et sine Ratione vivere : quæ adeo absurda sunt, ut vix recenseri mereantur.