Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/66

Haec pagina emendata est
62
éthique


COROLLARIUM II

Sequitur : II° solum Deum esse causam liberam. Deus enim solus ex sola suæ naturæ necessitate existit (per Prop. 11 et Coroll. 1 Prop. 14), et ex sola suæ naturæ necessitate agit (per Prop. præced.). Adeoque (per Defin. 7) solus est causa libera. Q. E. D.

SCHOLIUM

Alii putant, Deum esse causam liberam propterea quod potest, ut putant, efficere, ut ea, quæ ex ejus natura sequi diximus, hoc est quæ in ejus potestate sunt, non fiant, sive ut ab ipso non producantur. Sed hoc idem est ac si dicerent, quod Deus potest efficere, ut ex natura trianguli non sequatur, ejus tres angulos æquales esse duobus rectis ; sive ut ex data causa non sequatur effectus, quod est absurdum. Porro infra