Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/658

Haec pagina emendata est
654
éthique


COROLLARIUM

Hinc sequitur, partem Mentis, quæ remanet, quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliqua. Nam pars Mentis æterna (per Prop. 23 et 29 hujus) est intellectus, per quem solum nos agere dicimur (per Prop. 3 p. III) ; illa autem, quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per Prop. 21 hujus), per quam solam dicimur pati (per Prop. 3 p. III et gen. Affect. Defin.) ; atque adeo (per Prop. præced.) illa, quantacunque ea sit, hac est perfectior. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hæc sunt, quæ de Mente, quatenus sine relatione ad Corporis existentiam consideratur, ostendere constitueram : ex quibus, et simul ex Prop. 21 p. I et aliis, apparet, quod Mens nostra, quatenus intelligit