Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/656

Haec pagina emendata est
652
éthique


gantur, animadvertendum hic est, quod nos in continua vivimus variatione, et prout in melius sive in pejus mutamur, eo felices aut infelices dicimur. Qui enim ex infante vel puero in cadaver transiit, infelix dicitur, et contra id felicitati tribuitur, quod totum vitæ spatium Mente sana in Corpore sano percurrere potuerimus. Et revera qui Corpus habet, ut infans vel puer, ad paucissima aptum, et maxime pendens a causis externis, Mentem habet, quæ in se sola considerata nihil fere sui nec Dei nec rerum sit conscia ; et contra, qui corpus habet ad plurima aptum, Mentem habet, quæ in se sola considerata multum sui et Dei et rerum sit conscia ; In hac vita igitur apprime conamur, ut Corpus infantiæ in aliud, quantum ejus natura patitur, eique conducit, mutetur quod ad plurima aptum sit, quodque ad Mentem referatur, quæ sui et