Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/655

Haec pagina emendata est
651
de la liberté de l’homme


qui mali sunt, conflictatur (per Prop. 38 p. IV), hoc est (per Prop. 30 p. IV) affectibus, qui naturæ nostræ sunt contrarii ; atque adeo (per Prop. 10 hujus) potestatem habet ordinandi et concatenandi Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum, et consequenter efficiendi (per Prop. 14 hujus), ut omnes Corporis affectiones ad Dei ideam referantur ; ex quo fiet (per Prop. 15 hujus), ut erga Deum afficiatur Amore, qui (per Prop. 16 hujus) Mentis maximam partem occupare sive constituere debet, ac proinde (per Prop. 33 hujus) Mentem habet cujus maxima pars est æterna. Q. E. D.

SCHOLIUM

Quia corpora humana ad plurima apta sunt, non dubium est, quin ejus naturæ possint esse, ut ad Mentes referantur, quæ magnam sui et Dei habeant cognitionem, et quarum maxima seu præcipua pars est æterna, atque adeo ut mortem vix timeant. Sed ut hæc clarius intelli-