Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/654

Haec pagina emendata est
650
éthique


Mentis clara et distincta cognitio major est, et consequenter, quo Mens magis Deum amat. Deinde quia (per Prop. 27 hujus) ex tertio cognitionis genere summa, quæ dari potest, oritur acquiescentia, hinc sequitur, Mentem humanam posse ejus naturæ esse, ut id, quod ejus cum Corpore perire ostendimus (vide Prop. 21 hujus), in respectu ad id, quod ipsius remanet, nullius sit momenti. Sed de his mox prolixius.

PROPOSITIO XXXIX

Qui Corpus ad plurima aptum habet, is Mentem habet, cujus maxima pars est æterna.

DEMONSTRATIO

Qui Corpus ad plurima agendum aptum habet, is minime affectibus,