Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/653

Haec pagina emendata est
649
de la liberté de l’homme


DEMONSTRATIO

Mentis essentia in cognitione consistit (per Prop. 11 p. II) ; quo igitur Mens plures res cognoscit secundo et tertio cognitionis genere, eo major ejus pars remanet (per Prop. 29 et 23 hujus), et consequenter (per Prop. præced.) eo major ejus pars non tangitur ab affectibus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. IV) qui mali sunt. Quo itaque Mens plures res secundo et tertio cognitionis genere intelligit, eo major ejus pars illæsa manet, et consequenter minus ab affectibus patitur, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hinc intelligimus id, quod in Schol. Prop. 39 p. IV attigi, et quod in hac Parte explicare promisi ; nempe quod mors eo minus est noxia, quo