Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/652

Haec pagina emendata est
648
éthique


ipsa, ut æterna veritas, per Dei naturam consideratur (per Prop. 33 et 29 hujus). Si quid ergo daretur, quod huic Amori esset contrarium, id contrarium esset vero ; et consequenter id, quod hunc Amorem posset tollere, efficeret, ut id, quod verum est, falsum esset ; quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nihil in natura datur, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM

Partis Quartæ Axioma res singulares respicit, quatenus cum relatione ad certum tempus et locum considerantur ; de quo neminem dubitare credo.

PROPOSITIO XXXVIII

Quo plures res secundo et tertio cognitionis genere Mens intelligit, eo minus ipsa ab affectibus, qui mali sunt, patitur, et mortem minus timet.