Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/651

Haec pagina emendata est
647
de la liberté de l’homme


nitio, quam intuitivam sive tertii generis appellavi (vide 2 Schol. Prop. 40 p. II), polleat, potiorque sit cognitione universali, quam secundi generis esse dixi. Nam quamvis in Prima Parte generaliter ostenderim, omnia (et consequenter Mentem etiam humanam) a Deo secundum essentiam, et existentiam pendere ; illa tamen demonstratio, tametsi legitima sit et extra dubitationis aleam posita, non ita tamen Mentem nostram afficit, quam quando id ipsum ex ipsa essentia rei cujuscunque singularis quam a Deo pendere dicimus, concluditur.

PROPOSITIO XXXVII

Nihil in Natura datur, quod huic Amori intellectuali sit contrarium, sive quod ipsum possit tollere.

DEMONSTRATIO

Hic intellectualis Amor ex Mentis natura necessario sequitur, quatenus