Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/650

Haec pagina emendata est
646
éthique


Libertas consistit ; nempe in constanti et æterno erga Deum Amore, sive in Amore Dei erga homines. Atque hic Amor seu Beatitudo in Sacris codicibus Gloria appellatur, nec immerito. Nam sive hic Amor ad Deum referatur, sive ad Mentem, recte animi Acquiescentia quæ revera a Gloria (per 25 et 30 Affect. Defin.) non distinguitur, appellari potest. Nam quatenus ad Deum refertur, est (per Prop. 35 hujus) Lætitia, liceat hoc adhuc vocabulo uti, concomitante idea sui, ut et quatenus ad Mentem refertur (per Prop. 27 hujus). Deinde quia Nostræ Mentis essentia in sola cognitione consistit, cujus principium et fundamentum Deus est (per Prop. 15 p. I et Schol. Prop. 47 p. II), hinc perspicuum nobis fit, quomodo et qua ratione Mens nostra secundum essentiam et existentiam ex natura divina sequatur, et continuo a Deo pendeat ; quod hic notare operæ pretium duxi, ut hoc exemplo ostenderem, quam rerum singularium cog-