Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/646

Haec pagina emendata est
642
éthique


DEMONSTRATIO

Imaginatio est idea, qua Mens rem aliquam ut præsentem contemplatur (vide ejus defin. in Schol. Prop. 17 p. II) ; quæ tamen magis Corporis humani præsentem constitutionem, quam rei externæ naturam indicat (per 2 Coroll. Prop. 16 p. II). Est igitur affectus (per gen. Affect. Defin.) imaginatio, quatenus Corporis præsentem constitutionem indicat ; atque adeo (per Prop. 21 hujus) Mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, nullum Amorem præter Amorem intellectualem esse æternum.