Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/645

Haec pagina emendata est
641
de la liberté de l’homme


SCHOLIUM

Quamvis hic erga Deum Amor principium non habuerit (per Prop. præced.), habet tamen omnes Amoris perfectiones, perinde ac si ortus fuisset, sicut in Coroll. Prop. præc. finximus. Nec ulla hic est differentia, nisi quod Mens easdem has perfectiones, quas eidem jam accedere finximus, æternas habuerit, idque concomitante idea Dei tanquam causa æterna. Quod si Lætitia in transitione ad majorem perfectionem consistit, Beatitudo sane in eo consistere debet, quod Mens ipsa perfectione sit prædita.

PROPOSITIO XXXIV

Mens non nisi durante Corpore obnoxia est affectibus, qui ad passiones referuntur.