Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/644

Haec pagina emendata est
640
éthique


tualis. Nam ex hoc cognitionis genere oritur (per Prop. præced.) Lætitia concomitante idea Dei tanquam causa, hoc est (per 6 Affect. Defin.) Amor Dei, non quatenus ipsum ut præsentem imaginamur (per Prop. 29 hujus), sed quatenus Deum æternum esse intelligimus ; et hoc est, quod Amorem Dei intellectualem voco.

PROPOSITIO XXXIII

Amor Dei intellectualis, qui ex tertio cognitionis genere oritur, est æternus.

DEMONSTRATIO

Tertium enim cognitionis genus (per Prop. 31 hujus, et Axiom. 3 p. I) est æternum ; adeoque (per idem Axiom. p. I) Amor, qui ex eodem oritur, est etiam necessario æternus. Q. E. D.