Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/64

Haec pagina emendata est
60
éthique


ejusdem ergo necessitate infinita infinitis modis (hoc est omnia, quæ sub intellectum infinitum cadere possunt) necessario sequi debent. Q. E. D.

COROLLARIUM I

Hinc sequitur I°, Deum omnium rerum, quæ sub intellectum infinitum cadere possunt, esse causam efficientem.

COROLLARIUM II

Sequitur II°, Deum causam esse per se, non vero per accidens.

COROLLARIUM III

Sequitur III°, Deum esse absolute causam primam.