Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/638

Haec pagina emendata est
634
éthique


DEMONSTRATIO

Quatenus Mens præsentem sui Corporis existentiam concipit, eatenus durationem concipit, quæ tempore determinari potest, et eatenus tantum potentiam habet concipiendi res cum relatione ad tempus (per Prop. 21 hujus et Prop. 26 p. II). At æternitas per durationem explicari nequit (per Defin. 8 p. I et ipsius explicationem). Ergo Mens eatenus potestatem non habet concipiendi res sub specie æternitatis ; sed quia de natura Rationis est, res sub specie æternitatis concipere (per 2 Coroll. Prop. 44 p. II), et ad Mentis naturam etiam pertinet, Corporis essentiam sub specie æternitatis concipere (per Prop. 23 hujus), et præter hæc duo nihil aliud ad Mentis essentiam pertinet (per Prop. 13 p. II) ; Ergo hæc potentia concipiendi res sub specie æternitatis ad Mentem non pertinet, nisi quatenus Corporis essentiam sub specie æternitatis concipit. Q. E. D.