Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/63

Haec pagina emendata est
59
De Dieu


PROPOSITIO XVI

Ex necessitate divinæ naturæ infinita infinitis modis (hoc est omnia, quæ sub inlellectum infinitum cadere possunt) sequi debent.

DEMONSTRATIO

Hæc Propositio unicuique manifesta esse debet, si modo ad hoc attendat, quod ex data cujuscunque rei definitione plures proprietates intellectus concludit, quæ revera ex eadem (hoc est, ipsa rei essentia) necessario sequuntur, et eo plures, quo plus realitatis rei definitio exprimit, hoc est, quo plus realitatis rei definitæ essentia involvit. Cum autem natura divina infinita absolute attributa habeat (per Defin. 6), quorum etiam unumquodque infinitam essentiam in suo genere exprimit, ex.