Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/628

Haec pagina emendata est
624
éthique


Schol. Prop. 4 hujus), saltem efficit, ut minimam Mentis partem constituant (vide Prop. 14 hujus). Deinde Amorem gignit erga rem immutabilem et æternam (vide Prop. 15 hujus), et cujus revera sumus compotes (vide Prop. 45 p. II) ; qui[1] propterea nullis vitiis, quæ in communi Amore insunt, inquinari, sed semper major ac major esse potest (per Prop. 15 hujus), et Mentis maximam partem occupare (per Prop. 16 hujus), lateque afficere. Atque his omnia, quæ præsentem hanc vitam spectant, absolvi. Nam quod in hujus Scholii principio dixi, me his paucis omnia affectuum remedia amplexum esse, facile poterit unusquisque videre, qui ad hæc, quæ in hoc Scholio diximus, et simul ad Mentis ejusque affectuum definitiones, et denique ad Propositiones 1 et 3 Partis III attenderit. Tempus igitur jam est, ut ad illa transeam, quæ ad Mentis durationem sine relatione ad Corporis existentiam[2] pertinent.

  1. La leçon de Land est et propterea..., sed qui semper...; Leopold supprime simplement qui, je le place avant propterea en supprimant et.
  2. La substitution de Corporis existentiam à Corpus rend l'expression plus exacte et s'accorde, comme le fait observer W. Meijer, avec le texte du Scolie de la Proposition 40.