Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/627

Haec pagina emendata est
623
de la liberté de l’homme


constituunt, ita ut, quamvis huic tot inadæquatæ ideæ quam illi insint, magis tamen per illas, quæ humanæ virtuti tribuuntur, quam per has, quæ humanam impotentiam arguunt, dignoscatur. Deinde notandum, animi ægritudines et infortunia potissimum originem trahere ex nimio Amore erga rem, quæ multis variationibus est obnoxia, et cujus nunquam compotes esse possumus. Nam nemo de re ulla, nisi quam amat, sollicitus anxiusve est ; neque injuriæ, suspiciones, inimicitiæ, etc. oriuntur, nisi ex Amore erga res, quarum nemo potest revera esse compos. Ex his itaque facile concipimus, quid clara et distincta cognitio, et præcipue tertium illud cognitionis genus (de quo vide Schol. Prop. 47 p. II) cujus fundamentum est ipsa Dei cognitio, in affectus potest ; quos nempe, quatenus passiones sunt, si non absolute tollit (vide Prop. 3 cum