Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/625

Haec pagina emendata est
621
de la liberté de l’homme


atque adeo concludere possumus hunc, erga Deum Amorem omnium affectuum est constantissimum, nec, quatenus ad Corpus refertur, posse destrui, nisi cum ipso Corpore. Cujus autem naturæ sit, quatenus ad solam Mentem refertur, postea videbimus.

Atque his omnia affectuum remedia, sive id omne, quod Mens, in se sola considerata, adversus affectus potest, comprehendi ; ex quibus apparet, Mentis in affectus potentiam consistere, I° in ipsa affectuum cognitione (vide Schol. Prop. 4 hujus) ; II° in eo, quod affectus a cogitatione causæ externæ, quam confuse imaginamur, separat (vide Prop. 2 cum eodem Schol. Prop. 4 hujus) ; III° in tempore, quo affectiones, quæ ad res, quas intelligimus referuntur, illas superant, quæ ad res referuntur, quas confuse seu mutilate concipimus (vide Prop. 7 hujus) ; IV° in multitudine causarum, a quibus affectiones, quæ ad rerum communes proprietates vel ad Deum referuntur, foventur (vide Prop. 9 et 11 hujus) ; V° denique in ordine, quo Mens suos affectus ordinare et invicem concate-