Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/622

Haec pagina emendata est
618
éthique


et 47 p. II) ; adeoque quatenus Deum contemplamur eatenus agimus (per Prop. 3 p. III) ; et consequenter (per Prop. 59 p. III) nulla potest dari Tristitia concomitante idea Dei, hoc est (per 7 Affect. Defin.), nemo Deum odio habere potest. Q. E. D.

COROLLARIUM

Amor erga Deum in odium verti nequit.

SCHOLIUM

At objici potest, quod, dum Deum omnium rerum causam intelligimus, eo ipso Deum Tristitiæ causam consideramus. Sed ad hoc respondeo, quod quatenus Tristitiæ causas intelligimus, eatenus (per Prop. 3 hujus) ipsa desinit esse passio, hoc est (per Prop. 59 p. III), eatenus desinit esse Tristitia ; atque adeo, quatenus Deum Tristitiæ causam esse intelligimus, eatenus lætamur.