Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/620

Haec pagina emendata est
616
éthique


DEMONSTRATIO

Est enim hic Amor junctus omnibus Corporis affectionibus (per Prop. 14 hujus), quibus omnibus fovetur (per Prop. 15 hujus) ; atque adeo (per Prop. 11 hujus) Mentem maxime occupare debet. Q. E. D.

PROPOSITIO XVII

Deus expers est passionum, nec ullo Lætitiæ aut Tristitiæ affectu afficitur.

DEMONSTRATIO

Ideæ omnes, quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt (per Prop. 32 p. II), hoc est (per Defin. 4 p. II) adæquatæ ; atque adeo (per Affect. gen.