Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/613

Haec pagina emendata est
609
de la liberté de l’homme


jungemus et nobis (per Prop. 18 p. II), in promptu semper erit, ubi nobis injuria afferetur. Quod si etiam in promptu habuerimus rationem nostri veri utilis, ac etiam boni, quod ex mutua amicitia et communi societate sequitur, et præterea quod ex recta vivendi ratione summa animi acquiescentia oriatur (per Prop. 52 p. IV), et quod homines, ut reliqua, ex naturæ necessitate agant : tum injuria, sive Odium, quod ex eadem oriri solet, minimam imaginationis partem occupabit, et facile superabitur ; vel si Ira, quæ ex maximis injuriis oriri solet, non adeo facile superetur, superabitur tamen, quamvis non sine animi fluctuatione, longe minore temporis spatio, quam si hæc non ita præmeditata habuissemus, ut patet ex Propositione 6, 7 et 8 hujus Partis. De Animositate ad Metum deponendum eodem modo cogitandum est ; enumeranda scilicet sunt et sæpe imaginanda communia vitæ pericula, et quomodo animi præsentia et fortitudine optime vitari et superari possunt. Sed notandum, quod nobis