Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/612

Haec pagina emendata est
608
éthique


intellectum ordinatos et concatenatos, coercendum, quam incertos et vagos. Optimum igitur, quod efficere possumus, quamdiu nostrorum affectuum perfectam cognitionem non habemus, est, rectam vivendi rationem seu certa vitæ dogmata concipere, eaque memoriæ mandare, et rebus particularibus, in vita frequenter obviis, continuo applicare, ut sic nostra imaginatio late iisdem afficiatur, et nobis in promptu sint semper. Ex. gr. inter vitæ dogmata posuimus (vide Prop. 46 p. IV, cum ejusdem Schol.), Odium Amore seu Generositate vincendum, non autem reciproco Odio compensandum. Ut autem hoc Rationis præscriptum semper in promptu habeamus, ubi usus erit, cogitandæ et sæpe meditandæ sunt communes hominum injuriæ, et quomodo et qua via Generositate optime propulsentur ; sic enim imaginem injuriæ imaginationi hujus dogmatis