Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/611

Haec pagina emendata est
607
de la liberté de l’homme


intelligat (per Prop. 27 p. IV). Quamdiu igitur affectibus, qui nostræ naturæ contrarii sunt, non conflictamur, tamdiu Mentis potentia, qua res intelligere conatur (per Prop. 26 p. IV), non impeditur, atque adeo tamdiu potestatem habet claras et distinctas ideas formandi, et alias ex aliis deducendi (vide 2 Schol. Prop. 40 et Schol. Prop. 47 p. II) ; et consequenter (per Prop. 1 hujus) tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi affectiones Corporis secundum ordinem ad intellectum. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hac potestate recte ordinandi et concatenandi Corporis affectiones efficere possumus, ut non facile malis affectibus afficiamur. Nam (per Prop. 7 hujus) major vis requiritur ad affectus, secundum ordinem ad