Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/610

Haec pagina emendata est
606
éthique


consistit (per Prop. 11 p. II), ergo Mens per affectum, a quo ad plura simul contemplandum determinatur, minus patitur, quam per æque magnum affectum, qui Mentem in sola unius aut pauciorum objectorum contemplatione occupatam tenet ; Quod erat secundum. Denique hic affectus (per Prop. 48 p. III), quatenus ad plures causas externas refertur, est etiam erga unamquamque minor. Q. E. D.

PROPOSITIO X

Quamdiu affectibus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, non conflictamur, tamdiu potestatem habemus ordinandi et concatenandi Corporis affectiones secundum ordinem ad intellectum.

DEMONSTRATIO

Affectus, qui nostræ naturæ sunt contrarii, hoc est (per Prop. 30 p. IV) qui mali sunt, eatenus mali sunt, quatenus impediunt, quo minus Mens