Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/605

Haec pagina emendata est
601
de la liberté de l’homme


Prop. 28 p. I) ; adeoque (per Prop. præced.) eatenus efficit, ut ab affectibus, qui ex iis oriuntur, minus patiatur, et (per Prop. 48 p. III) minus erga ipsas afficiatur. Q. E. D.

SCHOLIUM

Quo hæc cognitio, quod scilicet res necessariæ sint, magis circa res singulares, quas distinctius et magis vivide imaginamur, versatur, eo hæc Mentis in affectus potentia major est ; quod ipsa etiam experientia testatur. Videmus enim Tristitiam boni alicujus, quod periit, mitigari, simulac homo, qui id perdidit, considerat, bonum illud servari nulla ratione potuisse. Sic etiam videmus, quod nemo miseretur infantis, propterea quod nescit loqui, ambulare, ratiocinari, et quod denique tot annos quasi sui inscius vivat. At si plerique adulti, et unus aut alter infans nascerentur, tum unumquemque misereret infantum ; quia tum