Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/603

Haec pagina emendata est
599
de la liberté de l’homme


quod a nostra potestate pendeat, excogitari potest, quandoquidem nulla alia Mentis potentia datur, quam cogitandi et adæquatas ideas formandi, ut supra (per Prop. 3 p. III) ostendimus.

PROPOSITIO V

Affectus erga rem, quam simpliciter, et non ut necessariam neque ut possibilem, neque ut contingentem imaginamur, cæteris paribus, omnium est maximus.

DEMONSTRATIO

Affectus erga rem, quam liberam esse imaginamur, major est quam erga necessariam (per Prop. 49 p. III), et consequenter adhuc major quam erga illam, quam ut possibilem vel contingentem imaginamur (per Prop. 11 p. IV). At rem aliquam ut liberam imaginari nihil aliud esse potest, quam quod rem simpliciter imaginamur, dum causas, a quibus