Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/602

Haec pagina emendata est
598
éthique


humana ita comparatum esse ostendimus, ut unusquisque appetat, ut reliqui ex ipsius ingenio vivant (vide Schol. Prop. 31 p. III) ; qui quidem appetitus in homine, qui Ratione non ducitur, passio est, quæ Ambitio vocatur, nec multum a Superbia discrepat ; et contra in homine, qui ex Rationis dictamine vivit, actio seu virtus est, quæ Pietas appellatur (vide Schol. 1 Prop. 37 p. IV et II Demonstrat. ejusdem Prop.). Et hoc modo omnes appetitus seu Cupiditates eatenus tantum passiones sunt, quatenus ex ideis inadæquatis oriuntur ; atque eædem virtuti accensentur quando ab ideis adæquatis excitantur vel generantur. Nam omnes Cupiditates, quibus ad aliquid agendum determinamur, tam oriri possunt ab adæquatis quam ab inadæquatis ideis (vide Prop. 59 p. IV). Atque hoc (ut eo, unde digressus sum, revertar) affectuum remedio, quod scilicet in eorum vera cognitione consistit, nullum præstantius aliud,