Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/600

Haec pagina emendata est
596
éthique


DEMONSTRATIO

Quæ omnibus communia sunt, non possunt concipi nisi adæquate (per Prop. 38 p. II) ; adeoque (per Prop. 12 et Lemma 2, quod habetur post Schol. Prop. 13 p. II) nulla est Corporis affectio, cujus aliquem clarum et distinctum non possumus formare conceptum. Q. E. D.

COROLLARIUM

Hinc sequitur, nullum esse affectum, cujus non possumus aliquem clarum et distinctum formare conceptum. Est namque affectus Corporis affectionis idea (per gen. Affect. Defin.), quæ propterea (per Prop. præced.) aliquem clarum et distinctum involvere debet conceptum.

SCHOLIUM

Quandoquidem nihil datur, ex quo aliquis effectus non sequatur (per