Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/598

Haec pagina emendata est
594
éthique


mus, et aliis jungamus cogitationibus, tum Amor seu Odium erga causam externam, ut et animi fluctuationes, quæ ex his affectibus oriuntur, destruentur.

DEMONSTRATIO

Id enim, quod formam Amoris vel Odii constituit, est Lætitia vel Tristitia, concomitante idea causæ externæ (per Defin. 6 et 7 Affect.) : hac igitur sublata, Amoris vel Odii forma simul tollitur ; adeoque hi affectus et qui ex his oriuntur, destruuntur. Q. E. D.

PROPOSITIO III

Affectus, qui passio est, desinit esse passio, simulatque ejus claram et distinctam formamus ideam.