Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/595

Haec pagina emendata est
591
de la liberté de l’homme


sequeretur, ut, quamvis Mens firmiter proposuerit contra pericula ire atque huic decreto motus audaciæ junxerit, viso tamen periculo glans ita suspendatur, ut Mens non nisi de fuga possit cogitare ; et sane, cum nulla detur ratio voluntatis ad motum, nulla etiam datur comparatio inter Mentis et Corporis potentiam seu vires ; et consequenter hujus vires nequaquam viribus illius determinari possunt. His adde, quod nec hæc glans ita in medio cerebro sita reperiatur, ut tam facile totque modis circumagi possit, et quod non omnes nervi ad cavitates usque cerebri protendantur. Denique omnia, quæ de voluntate ejusque libertate asserit, omitto, quandoquidem hæc falsa esse satis superque ostenderim. Igitur quia Mentis potentia, ut supra ostendi, sola intelligentia definitur, affectuum remedia, quæ omnes experiri quidem, sed non accurate observare nec distincte videre credo, sola