Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/593

Haec pagina emendata est
589
de la liberté de l’homme


imbecillem Animam, quæ non possit, cum bene dirigitur, acquirere potestatem absolutam in suas Passiones. Nam hæ, ut ab eo definiuntur, sunt perceptiones, aut sensus, aut commotiones animæ, quæ ad eam speciatim referuntur, quæque NB. producuntur, conservantur, et corroborantur, per aliquem motum spirituum (vide articulum 27 p. 1 Pass. Anim.). At quandoquidem cuilibet voluntati possumus jungere motum quemcunque glandis, et consequenter spirituum ; et determinatio voluntatis a sola nostra potestate pendet ; si igitur nostram voluntatem certis et firmis judiciis, secundum quæ nostræ vitæ actiones dirigere volumus, determinemus, et motus passionum, quas habere volumus, hisce judiciis jungamus, imperium acquiremus absolutum in nostras Passiones. Hæc est clarissimi hujus Viri sententia (quantum ex ipsius verbis conjicio) quam ego vix credidissem a tanto Viro prolatam esse, si minus acuta fuisset. Profecto mirari satis non possum, quod vir Philosophus, qui firmiter statuerat, nihil deducere, nisi ex principiis per se